Orações Diversas

Oração de Santo Agostinho

    Tu es Christus, pater meus sanctus, Deus meus pius, rex meus magnus, pastor meus bonus, magister meus unus, adjutor meus optimus, dilectus meus pulcherrimus, panis meus vivus, sacerdos meus in aeternum, duz meus ad patriam, lux mea vera, dulcedo mesma sancta, via mea recta, sapientia mea praeclara, simplicitas mea pura, concordia mea pacifica, custodia mea tota, portio mea bona,m salus mea sempiterna.
 
    Christe Jesu, amabilis domine, cur amavi, quare concupivi omni vita mea quidquam praeter te Jesusm Deum Meum? Ubi era quando tecum mente non eram? Jam ex hoc nunc, omnia desiderai mea, incaliscite et effluite in Dominum Jesum; currite, satis hactenus tardastis; properate quo pergitis; quaerite que quaeritis. Jesu, qui non amat, anathema sit; qui non amat, amaritudinibus repleatur.. O dulci Jeus, te amet, in te delectetur, te admiretur omnis sensus bonus tuae conveniens laudi. Deus cordis mei et pars mea, Christe Jesu, deficiat cor meum spiritu suo, et vivas tu in me, et concalescat in spiritu meo vivus carbo amoris tui et excrescat in ignem perfectum; ardeat jugiter in ara cordis mei, ferveat in medullis meis, flagret in avbsconditis animae meae; in die consummationis meae consummatus inveniar apud te.
 
Amen.

    Para citar este texto:
"Oração de Santo Agostinho"
MONTFORT Associação Cultural
http://www.montfort.org.br/bra/oracoes/diversas/oracao_st_agostinho/
Online, 26/04/2017 às 07:05:35h